De brevitate vitae

Deltawikistä
Siirry navigaatioon Siirry hakuun

(San. Bolognan piispa Strada, säv. trad.)

|: Gaudeamus igitur
Juvenes dum sumus. :|
Post jucundam juventutem
Post molestam senectutem
|: Nos habebit humus. :|


|: Ubi sunt qui ante nos
In mundo fuere? :|
Vadite ad superos
Transite in inferos
|: Hos si vis videre. :|


|: Vita nostra brevis est
Brevi finietur. :|
Venit mors velociter
Rapit nos atrociter
|: Nemini parcetur. :|


|: Vivat academia!
Vivant professores! :|
Vivat membrum quodlibet
Vivant membra quaelibet
<: Semper sint in flore. :|


|: Vivant omnes virgines
Faciles, formosae. :|
Vivant et mulieres
Tenerae amabiles
|: Bonae laboriosae. :|


|: Vivant et res publica
et qui illam regit. :|
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas
|: Quae nos hic protegit. :|


|: Pereat tristitia,
Pereant osores. :|
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius
|: Atque irrisores. :|